Hľadaný výraz: Mt 18,1-5; Mk 9,33-37; Lk 9,46-48; Jn 13,20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”. 2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum 3 et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. 5 Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”. 34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. 35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”. 36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: 37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.

46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. 47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se 48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.

20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

1

mail   print   facebook   twitter